[52] EPISTOLA LII.

Illustri Viro

D. IOANNI a LASCO,

Amico suo carissimo.

S. D. P.

Adventum tuum ad nos, alterius cujusdam negotii subito interventu impeditum esse doleo, non enim dubito, quin de tua vocatione facile tibi satisfecissem, si coram tecum mihi potestas colloquendi fuisset. Sed quia hoc tempore venire non potuisti, scribis tamen te venturum esse posthac, si prius ex literis nostris intellexeris qualis vocationis tuae ratio apud nos futura sit: literis tecum agam, & quod coram copiosius fortassis dicturus eram id per literas explicabo brevi. Cupimus nostris Ecclesiis veram de DEO doctrinam proponere, nec volumus cothurnos facere aut ambiguitatibus ludere; sed semota omni prudentia carnis, veram perspicuam sacrarum literarum normae convenientem doctrinae formam ad posteros transmittere. Ut & apud omnes gentes extet illustre testimonium de doctrina nostra, gravi doctorum & piorum auctoritate traditum, & universa posteritas normam habeat quam sequatur. Ad perficiendam rem tantam eruditorum hominum praesentia nobis opus esse judicavimus, qui collatis nobiscum judiciis, doctrinae controversias tollant, & integrum corpus verse doctrinae extruant. Accersivimus igitur & te & alios quosdam doctos viros, qui cum non gravatim ad nos venerint, ita ut nullum fere ex lis praeter re & Melanthonem desideremus: summopere te rogamus ut & ipse ad nos venias & Melanthonem, si ullo modo fieri poterit, tecum adducas. Tertiam nunc epistolam ad Melanthonem mitto, qua eum hortor, ut ad nos veniat; quibus meis epistolis si tuae adhortationes accesserint, non vocationem sequatur. Nullas ut arbitror insidias hostium, nulla itinerum pericula pertimescit, quae, si qua sunt, minora tamen sunt, iis, quibus nunc est. Adde quod exigui temporis molestiis multorum annorum quietem sibi, Reipub. vero utilitatem adferret aeternam. Quod si ei commigrationem ad nos, aut inutilem, aut injucundam fore prospicerem, nemo certe me dissuaderet vehementiis. Nunc vero cum videam nihil ab eo aut ipsi aut Reipub. posse fieri utilius, quam ut hoc tempore ad nos veniat, insto vehementius, teque hortor, ut omnem curam cogitationemque tuam in hoc unice convertas, ut Philippum nostrum plane nostrum facias. Qualis & tua & ipsius futura sit conditio paulo ante ostendi. Ita tamen ostendi ut experientia vestra potius quam praedicatione mea Angliam vobis placere cupiam. Bene & foeliciter Vale. Londini die IV. Iulii. MDXLVIII.

Tuae praesentia cupidiss.

T. CANTUARIENSIS.